PSEPHOBOLUS

PSEPHOBOLUS
PSEPHOBOLUS
Graece ψηφοβόλος, seu ov, apud Iohann. Antiochensem, περὶ Α᾿ρχαιολογ. διὰ τοῦ ψηφοβόλου, καὶ τȏυ εν αὐτῷ ἑπτὰ κοκκίων τὰ ἑππὰ ἄςτρα τȏυ πλανητȏυ διὰ δὲ τοῦ πύργου τὸ ὕψος τοῦ οὐρανοῦ, Per psephobolum et quae in eo septem grana, septem astra Planetarum; per pyrgum autem, caeli altitudo: vox in re talaria usitata. Quae cum tota septem huiuscemodi κοκκίοις, granis, constaret, quatuor talis et tribus tesseris: tam tali quam tesserae, in pyxide aliqua lignea moveri concutique solebant, priusquam super tabulam funderentur. Quod genus vasculi ψηφοβόλον vocabant, quod ψήφους, h. e. talos tesserasque iactaret; diversum a pyrgo; de quo infra. Veteres enim aliquando ad cavendam improbi iactus fallaciam, solô pyrgô usi sunt: aliquando tamen ad maiorem si forte cautionem et psephobolô et pyrgô. Nam non manu tesseras in pyrgum coniciebant, sed in psephobolum prius, dein per psephobolum, in pyrgum mittebant, ut sic magis ars et fallacia ingeniosi ac improbi aleatoris in iactando vitaretur. Eodem omnino modô, quô in Iudicialibus urnis utebantur Veteres. Nec enim manu suâ Iudices calculos, quibus fuffragia ferebant, in urnam conicere consueverant, sed per vasculum oblongum vimine textum eos demittebant in cadiscum, quasi per colum seu infundibulum, quod κημὸς Graecis, item φιμὸς, vide supra in voce Phimus. In re itaque tesseraria, pyrgus, in quem tesserae mittebantur, urnae vicem obtinebat et in parte alveoli residebat, crebris intus gradibus exsculptis, per quos tesserae resultantes saltitantesque in tabulam effunderentur. Epigr. vetus.
In parte alveoli pyrgus velut urna resedit.
Vasculum autem illud, per quod in pyrgum tesserae coniciebantur. Psephobohlus erat etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Proculo. c. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • FRITILLUS — aliter fimus, pyrgus, turricula etc. erat pyxis cornea, docente Iuv. Scholiaste ad Sat. 14. l. 5. v. 5. parvoque eadem movet arma fritillo. Seu buxea, Screvelius ad Mart. l. 4. Epigr. 14. cuius epigraphe ad Silium. Incertis sonat hinic et hinc… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”